previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE AMICITIA

Contemplemur nunc amicitiae uinculum potens et praeualidum neque ulla ex parte sanguinis uiribus inferius, hoc etiam certius et exploratius, quod illud nascendi sors, fortuitum opus, hoc unius cuiusque solido iudicio inchoata uoluntas contrahit. itaque celerius sine reprehensione propinquum auersere quam amicum, quia altera diremptio non utique iniquitatis, altera utique leuitatis crimini subiecta est: cum enim deserta sit futura uita hominis nullius amicitiae cincta praesidio, tam necessarium subsidium temere adsumi non debet, semel autem recte adprehensum sperni non conuenit. sincerae uero fidei amici praecipue in aduersis rebus cognoscuntur, in quibus quidquid praestatur totum a constanti beniuolentia proficiscitur. felicitatis cultus maiore ex parte adulatione quam caritate erogatur, certe suspectus est perinde ac plus semper petat quam inpendat. accedit huc, quod infractae fortunae homines magis amicorum studia desiderant uel praesidii uel solacii gratia: nam laeta quidem et prospera negotia, utpote cum diuina subfragatione foueantur, humana minus indigent. tenacius igitur eorum nomina posteritatis memoria adprehendit, qui aduersos casus amicorum non deseruerunt quam qui prosperum uitae cursum comitati sunt. nemo de Sardanapalli familiaribus loquitur, Orestes Pylade paene amico quam Agamemnone notior est patre, si quidem illorum amicitia in consortione deliciarum et luxuriae contabuit, horum durae atque asperae condicionis sodalicium ipsarum miseriarum experimento enituit. sed quid externa attingo, cum domesticis prius liceat uti?


Inimicus patriae fuisse Ti. Gracchus existimatus est, nec inmerito, quia potentiam suam saluti eius praetulerat. quam constantis tamen fidei amicum etiam in hoc tam prauo proposito C. Blossium Cumanum habuerit operae pretium est cognoscere. hostis iudicatus, ultimo supplicio adfectus, sepulturae honore spoliatus beniuolentia tamen eius non caruit: nam cum senatus Rupilio et Laenati consulibus mandasset ut in eos, qui cum Graccho consenserant, more maiorum animaduerterent, et ad Laelium, cuius consilio praecipue consules utebantur, pro se Blossius deprecatum uenisset familiaritatisque excusatione uteretur, atque is dixisset: 'quid? si te Gracchus templo Iouis optimi maximi faces subdere iussisset, obsecuturusne illius uoluntati propter istam, quam iactas, familiaritatem fuisti?' 'numquam istud' inquit 'Gracchus imperasset'. satis, immo etiam nimium: totius namque senatus consensu damnatos eius mores defendere ausus est. uerum quod sequitur multo audacius multoque periculosius: conpressus enim perseueranti interrogatione Laeli in eodem constantiae gradu stetit seque etiam hoc, si modo Gracchus annuisset, facturum respondit. quis illum sceleratum putasset fuisse, si tacuisset? quis non etiam sapientem, si pro necessitate temporis locutus esset? at Blossius nec silentio honesto nec prudenti sermone salutem suam, ne qua ex parte infelicis amicitiae memoriam desereret, tueri uoluit.


In eadem domo aeque robusta constantis amicitiae exempla oboriuntur: prostratis enim iam et perditis C. Gracchi consiliis rebusque, cum tota eius conspiratio late quaereretur, desertum omni auxilio duo tantum amici Pomponius et Laetorius ab infestis et undique ruentibus telis oppositu corporum suorum texerunt. quorum Pomponius, quo is facilius euaderet, concitatum insequentium agmen in porta trigemina aliquamdiu acerrima pugna inhibuit nec uiuus pelli potuit, sed multis confectus uulneribus transitum eis super cadauer suum, credo etiam post fata inuitus, dedit. Laetorius autem in ponte sublicio constitit et eum, donec Gracchus transiret, ardore spiritus sui saepsit ac ui iam multitudinis obrutus conuerso in se gladio celeri saltu profundum Tiberis petiit, quamque in eo ponte caritatem toti patriae Horatius Cocles exhibuerat, unius amicitiae adiecta uoluntaria morte praestitit. quam bonos Gracchi, si aut patris aut materni aui sectam uitae ingredi uoluissent, habere milites potuerant! quo enim impetu, qua perseuerantia animi Blossius et Pomponius et Laetorius tropaea ac triumphos eorum adiuuissent, furiosi conatus tam strenui comites, sinistris quidem auspiciis amicitiae condicionem secuti, sed quo miseriora, hoc certiora fideliter cultae nobilitatis exempla.


L. autem Reginus, si ad debitam publico ministerio sinceritatem exigatur, posteritatis conuicio lacerandus, si amicitiae fido pignore aestimetur, in optimo laudabilis conscientiae portu relinquendus est: tribunus enim plebis Caepionem in carcerem coniectum, quod illius culpa exercitus noster a Cimbris et Teutonis uidebatur deletus, ueteris artaeque amicitiae memor publica custodia liberauit nec hactenus amicum egisse contentus etiam fugae eius comes accessit. pro magnum et inexuperabile tuum, numen, amicitia! cum ex altera parte res publica manum iniceret, ex altera tua illum dextera traheret, et illa ut sacrosanctus esse uellet exigeret, tu exilium indiceresadeo blando uteris imperiosupplicium honori praetulit.


Admirabile hoc opus tuum, sed quod sequitur aliquanto laudabilius: recognosce enim quo usque Volumni constantem erga amicum suum caritatem sine ulla rei publicae iniuria euexeris. qui ortus equestri loco, cum M. Lucullum familiariter coluisset eumque M. Antonius, quia Bruti et Cassii partes secutus fuerat, interemisset, in magna fugiendi licentia exanimi amico adhaesit hucusque in lacrimas et gemitus profusus, ut nimia pietate causam sibi mortis arcesseret: nam propter praecipuam et perseuerantem lamentationem ad Antonium pertractus est. cuius postquam in conspectu stetit, 'iube me' inquit, 'imperator, protinus ad Luculli corpus ductum occidi: neque enim absumpto illo superesse debeo, cum ei infelicis militiae auctor extiterim'. quid hac fidelius beniuolentia? mortem amici hostis odio leuauit, uitam suam consilii crimine astrinxit, quoque illum miserabiliorem redderet, se fecit inuisiorem. nec difficiles Antoni aures habuit ductusque, quo uoluerat, dexteram Luculli auide osculatus, caput, quod abscisum iacebat, sublatum pectori suo adplicauit ac deinde demissam ceruicem uictori gladio praebuit. loquatur Graecia Thesea nefandis Pirithoi amoribus suscribentem Ditis se patris regnis commisisse: uani est istud narrare, stulti credere. mixtum cruorem amicorum et uulneribus innexa uulnera mortique inhaerentem mortem uidere, haec sunt uera Romanae amicitiae indicia, illa gentis ad fingendum paratae monstro similia mendacia.


L. quoque Petronius huiusce laudis consortionem merito uindicat: paria enim in cultu amicitiae auso par gloriae portio adserenda est. admodum humili loco natus ad equestrem ordinem et splendidae militiae stipendia P. Caeli beneficio peruenerat. cui gratum animum, quia laeta in materia exhibere non contigerat, in ea, quam inicam fortuna esse uoluit, cum multa fide praestitit. erat ob Octauio consule Placentiae praepositus Caelius. qua a Cinnano exercitu capta et senior iam et graui ualitudine adfectus, ne in potestatem hostium ueniret, ad auxilium dexterae Petroni confugit. quem is ab incepto consilio frustra conatus abstrahere in isdem perseuerantem precibus interemit caedique eius suam iunxit, ne eo iacente, per quem omnia dignitatis incrementa adsecutus fuerat, superesset. ita alterius fato uerecundia, alterius pietas causam praebuit.


Iungendus Petronio Ser. Terentius est, quamquam ei, sicut cupierat, pro amico suo perire non contigit: incepto namque egregio, non inrito euentu aestimari debet, quia, quantum in illo fuit, et ipse extinctus est et D. Brutus periculum euasit mortis. qui fugiens a Mutina, ut ad se interficiendum ab Antonio missos equites aduenisse cognouit, quodam in loco iustae poenae debitum spiritum tenebris furari conabatur, eoque iam facta inruptione Terentius fideli mendacio obscuritate ipsa suffragante Brutum se esse simulauit et corpus suum trucidandum equitibus obiecit. uerum cognitus a Furio, cui Brutianae ultionis officium mandatum fuerat, nece sua amici supplicium discutere non potuit. sic inuitus fortuna cogente uixit.


Ab hoc horrido et tristi pertinacis amicitiae ad laetum et serenum uultum transeamus atque inde eam euocatam, ubi omnia lacrimis, gemitu, caedibus fuerant referta, in eo, quo dignior est, felicitatis domicilio conlocemus, gratia, honore abundantissimisque opibus fulgentem. orere igitur ab illa, quae sanctorum umbris dicata esse creditur, sede hinc Decime Laeli, illinc M. Agrippa, alter uirorum, deorum alter maximum amicum et certa mente et secundis ominibus sortiti, totumque beatae turbae gregem, qui uestro ductu ueneranda sincerae fidei stipendia laudibus et praemiis onustus peregit, in lucem uobiscum protrahite: uestros enim constantis animos, uestra strenua ministeria, uestram inexpugnabilem taciturnitatem proque dignitate et salute amicorum perpetuam excubationem et stationem beniuolentiae et rursus harum rerum uberrimos fructus posterior intuens aetas in excolendo iure amicitiae qua libentius qua etiam religiosius erit operata.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (12 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: